Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 6

10 Idem de luxuria dico, quae videtur aliquando cessisse, deinde frugalitatem professos sollicitat atque in media parsimonia voluptates non damnatus, sed relictas petit, et quidem eo vehementius, quo occultius. Omnia enim vitia in aperto leniora sunt; morbi quoque tunc ad sanitatem inclinant, cum ex abdito erumpunt ac vim suam proferunt. Et avaritiam itaque et ambitionem et cetera mala mentis humanae tunc perniciosissima scias esse, cum simulata sanitate subsidunt.
11 Otiosi videmur, et non sumus. Nam si bona fide sumus, si receptui cecinimus, si speciosa contemnimus, ut paulo ante dicebam, nulla res nos avocabit, nullus hominum aviumque concentus interrumpet cogitationes bonas, solidasque iam et certas.
12 Leve illud ingenium est nec sese adhuc reduxit introrsus, quod ad vocem et accidentia erigitur. Habet intus aliquid sollicitudinis et habet aliquid concepti pavoris, quod illum curiosum facit, ut ait Vergilius noster: Et me, quem dudum non ulla iniecta movebant Tela neque adverso glomerati ex agmine Grai, Nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis Suspensum et pariter comitique onerique timentem.
13 Prior ille sapiens est, quem non tela vibrantia, non arietata inter seinter se Erasmus; inter pLPb; inter im V. arma agminis densi, non urbis inpulsae fragor territat. Hic alter inperitus est, rebus suis timet ad omnem crepitum expavescens, quem una quaelibet vox pro fremitu accepta deicit, quem motus levissimi exanimant; timidum illum sarcinae faciunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme