Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 6

6 Omnia noctis erant placida composta quiete. Falsum est. Nulla placida est quies, nisi quaqua Gemoll; quam MSS. ratio conposuit. Nox exhibet molestiam, non tollit, et sollicitudines mutat. Nam dormientium quoque insomnia tam turbulenta sunt quam dies. Illa tranquillitas vera est, in quam bona mens explicatur.
7 Aspice illum, cui somnus laxae domus silentio quaeritur, cuius aures ne quis agitet sonus, omnis servorum turba conticuit et suspensum accedentium propius vestigium ponitur; huc nempe versatur atque illuc, somnum inter aegritudines levem captans.
8 Quae non audit, audisse se queritur. Quid in causa putas esse? Animus illi obstrepit. Hic placandus est, huius conpescenda seditio est, quem non est quod existimes placidum, si iacet corpus. Interdum quies inquieta est.
8 Et ideo ad rerum actus excitandi ac tractatione bonarum artium occupandi sumus, quotiens nos male habet inertia sui inpatiens.
9 Magni imperatores, cum male parere militem vident, aliquo labore conpescunt et expeditionibus detinent; numquam vacat lascivire districtis nihilque tam certum est quam otii vitia negotio discuti. Saepe videmur taedio rerum civilium et infelicis atque ingratae stationis paenitentia secessisse, tamen in illa latebra, in quam nos timor ac lassitudo coniecit, interdum recrudescit ambitio. Non enim excisa desit, sed fatigata aut etiam obirata rebus parum sibi cedentibus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme