Book 6
9
Conversari cum amicis absentibus licet, et quidem quotiens velis, quamdiu velis. Magis hac voluptate, quae maxima est, fruimur, dum absumus. Praesentia enim nos delicatos facit, et quia aliquando una loquimur, ambulamus, consedimus, cum diducti sumus, nihil de is,de is Hense; deis or de his MSS. quos modo vidimus, cogitamus.
10
Et ideo aequo animo ferre debemus absentiam, quia nemo non multum etiam praesentibus abest. Pone hic primum noctes separatas, deinde occupationes utrique diversas, deinde studia secreta, suburbanas profectiones; videbis non multum esse, quod nobis peregrinatio eripiat.
11
Amicus animo possidendus est; hic autem numquam abest. Quemcumque vult, cotidie videt.
11
Itaque mecum stude, mecum cena, mecum ambula. In angusto vivebamus, si quicquam esset cogitationibus clusum. Video te, mi Lucili; cum maxime audio. Adeo tecum sum, ut dubitem, an incipiam non epistulas, sed codicellos tibi scribere. Vale.