Book 5
7
Quid est ergo, in quo erratur, cum omnes beatam vitam optent? Quod instrumenta eius pro ipsa habent et illam, dum petunt, fugiunt. Nam cum summa vitae beatae sit solida securitas et eius inconcussa fiducia, sollicitudinis colligunt causas et per insidiosum iter vitae non tantum ferunt sarcinas, sed trahunt; ita longius ab effectu eius, quod petunt, semper abscedunt et quo plus operae inpenderunt, hoc se magis impediunt et feruntur retro. Quod evenit in labyrintho properantibus; ipsa illos velocitas inplicat. Vale.
1
Librorum istic inopiam esse querens. Non refert, quam multos, sed quam bonos habeas; lectio certa prodest, varia delectat. Qui, quo destinavit, pervenire vult, unam sequatur viam, non per multas vagetur. Non ire istuc, sed errare est.
2
Vellem,As Hense suggests, we should from the context expect nollem rather than vellem. inquis, magis consilium mihi quam libros dares. Ego vero quoscumque habeo, mittere paratus sum et totum horreum excutere. Me quoque isto, si possem, transferrem, et nisi mature te finem officii sperarem inpetraturum, hanc senilem expeditionem indixissem mihi nec me Charybdis et Scylla et fabulosum istud fretum deterrere potuissent. Tranassem ista, non solum traiecissem, dummodo te conplecti possem et praesens aestimare, quantum animo crevisses.