Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 5

3 Patricius Socrates non fuit. Cleanthes aquam traxit et rigando horto locavit manus. Platonem non accepit nobilem philosophia, sed fecit. Quid est quare desperes his te posse fieri parem? Omnes hi maiores tui sunt, si te illis geris dignum; geres autem, si hoc protinus tibi ipse persuaseris, a nullo te nobilitate superari.
4 Omnibus nobis totidem ante nos sunt; nullius non origo ultra memoriam iacet. Platon ait neminem regem non ex servis esse oriundum, neminem servum nonservum non Madvig; non servum MSS. ex regibus. Omnia ista longa varietas miscuit et sursum deorsum fortuna versavit.
5 Quis est generosus? Ad virtutem bene a natura conpositus. Hoc unum intuendum est; alioquin si ad vetera revocas, nemo non inde est, ante quod nihil est. A primo mundi ortu usque in hoc tempus perduxit nos ex splendidis sordidisque alternata series. Non facit nobilem atrium plenum fumosis imaginibus. Nemo in nostram gloriam vixit nec quod ante nos fuit, nostrum est; animus facit nobilem, cui ex quacumque condicione supra fortunam licet surgere.
6 Puta itaque te non equitem Romanum esse, sed libertinum; potes hoc consequi, ut solus sis liber inter ingenuos. Quomodo? inquis. Si mala bonaque non populo auctore distinxeris. Intuendum est non unde veniant, sed quo eant. Si quid est, quod vitam beatam potest facere, id bonum est suo iure. Depravari enim in malum non potest.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme