Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 5

12 Habitaturum tu putas umquam fuisse in micain mica Lipsius; inimica LP. Friedländer, interpreting mica as a sort of casino, or fancy dining-hall, agrees with the reading of Lipsius and compares Martial, ii. 59. 1. Catonem, ut praenavigantes adulteras dinumeraret et tot genera cumbarum variis coloribus picta et fluvitantem toto lacu rosam, ut audiret canentium nocturna convicia? Nonne ille manere intra vallum maluisset, quod in unam noctem manu sua ipse duxisset? Quidni mallet, quisquis vir est, somnum suum classico quam symphonia rumpi?
13 Sed satis diu cum Bais litigavimus, numquam satis cum vitiis, quae, oro te, Lucili, persequere sine modo, sine fine. Nam illis quoque nec finis est nec modus. Proice quaecumque cor tuum laniant, quae si aliter extrahi nequirent, cor ipsum cum illis revellendum erat. Voluptates praecipue exturba et invisissimas habe; latronum more, quos φιλητάς φιλητάς Muretus; hostilistas L; stilistas P; pstillistas b. Aegyptii vocant, in hoc nos amplectuntur, ut strangulent. Vale.
1 Quid est hoc, Lucili, quod nos alio tendentes alio trahit et eo, unde recedere cupimus, inpellit? Quid conluctatur cum animo nostro nec permittit nobis quicquam semel velle? Fluctuamur inter varia consilia. Nihil libere volumus, nihil absolute, nihil semper.
2 Stultitia, inquis, est, cui nihil constat, nihil diu placet. Sed quomodo nos aut quando ab illa revellemus? Nemo per se satis valet ut emergat; oportet manum aliquis porrigat, aliquis educat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme