Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 5

4 Si curari coeperimus, quando tot morborum tantas viresmorborum tantas vires Gertz; morbos tantas ve res MSS. discutiemus? Nunc vero nene Muretus; nec MSS. quaerimus quidem medicum, qui minus negotii haberet, si adhiberetur ad recens vitium. Sequerentur teneri et rudes animi recta monstrantem.
5 Nemo difficulter ad naturam reducitur, nisi qui ab illa defecit. Erubescimus discere bonam mentem; at mehercules, si turpe est magistrum huius rei quaerere, illud desperandum est, posse nobis casu tantum bonum induere.
5 Laborandum est, et ut verum dicam, ne labor quidem magnus est, si modo, ut dixi, ante animum nostrum formare incipimus et recorrigere, quam indurescat pravitas eius. Sed nec indurata despero.
6 Nihil est, quod non expugnet pertinax opera et intenta ac diligens cura; robora in rectum quamvis flexa revocabis. Curvatas trabes calor explicat et aliter natae in id finguntur, quod usus noster exigit; quanto facilius animus accipit formam, flexibilis et omni umore obsequentior. Quid enim est aliud animus quam quodam modo se habens spiritus? Vides autem tanto spiritum esse faciliorem omni alia materia, quanto tenuior est.
7 Illud, mi Lucili, non est quod te inpediat, quo minus de nobis bene speres, quod malitia nos iam tenet, quod diu in possessione nostri est; ad neminem ante bona mens venit quam mala. Omnes praeoccupati sumus. Virtutes discere vitia dediscere est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme