Book 5
1
Epistulam tuam accepi post multos menses quam miseras. Supervacuum itaque putavi ab eo, qui adferebat, quid ageres quaerere. Valde enim bonae memoriae est, si meminit! Et tamen spero te sic iam vivere, ut ubicumque eris, sciam quid agas. Quid enim aliud agis quam ut meliorem te ipse cottidie facias, ut aliquid ex erroribus ponas, ut intellegas tua vitia esse, quae putas rerum? Quaedam enim locis et temporibus adscribimus. At illa, quocumque transierimus, secutura sunt.
2
Harpasten, uxoris meae fatuam, scis hereditarium onus in domo mea remansisse. Ipse enim aversissimusaversissimus Agricola; avarissimus MSS. ab istis prodigiis sum; si quando fatuo delectari volo, non est mihi longe quaerendus; me rideo. Haec fatua subito desiit videre. Incredibilem rem tibi narro, sed veram: nescit esse se caecam. Subinde paedagogum suum rogat ut migret. Ait domum tenebricosam esse.
3
Hoc quod in illa ridemus, omnibus nobis accidere liqueat tibi; nemo se avarum esse intellegit, nemo cupidum. Caeci tamen ducem quaerunt, nos sine duce erramus et dicimus: Non ego ambitiosus sum, sed nemo aliter Romae potest vivere. Non ego sumptuosus sum, sed urbs ipsa magnas inpensas exigit Non est meum vitium, quod iracundus sum, quod nondum constitui certum genus vitae; adulescentia haec facit.
4
Quid nos decipimus? Non est extrinsecus malum nostrum; intra nos est, in visceribus ipsis sedet, et ideo difficulter ad sanitatem pervenimus, quia nos aegrotare nescimus.