Book 5
12
Quantum potes ergo, mi Lucili, reduc te ab istis exceptionibus et praescriptionibus philosophorum. Aperta decent et simplicia bonitatem. Etiam si multum superesset aetatis, parce dispensandum erat, ut sufficeret necessariis; nunc quae dementia est supervacua discere in tanta temporis egestate? Vale.
1
Est quidem, mi Lucili, supinus et neglegens, qui in amici memoriam ab aliqua regione admonitus inducitur; tamen repositum in animo nostro desiderium loca interdum familiaria evocant nec extinctum memoriam reddunt, sed quiescentem inritant, sicut dolorem lugentium, etiam si mitigatus est tempore, aut servulus familiaris amissoservulus familiaris amisso Gertz; servuli fam. amissi (amisso) MSS. aut vestis aut domus renovat.
1
Ecce Campania et maxime Neapolis acac Volkmann; a and ad MSS. Pompeiorum tuorum conspectusconspectus Volkmann; conspectum MSS. incredibile est quam recens desiderium tui fecerint; totus mihi in oculis es. Cum maxime a te discedo. Video lacrimas conbibentem et adfectibus tuis inter ipsam coercitionem exeuntibus non satis resistentem. Modo amisisse te videor.
2
Quid enim non modo est, si recorderis? Modo apud Sotionem philosophum puer sedi, modo causas agere coepi, modo desii velle agere, modo desii posse. Infinita est velocitas temporis, quae magis apparet respicientibus. Nam ad praesentia intentos fallit; adeo praecipitis fugae transitus lenis est.