Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 5

9 Ad horum mala levanda valere lusoria ista crediderim,ad horum . . . . crediderim added by Hense as supplying the required connexion. si prius docueris, quam partem eorum levatura sint. Quid istorum cupiditates demit? Quid temperat? Utinam tantum non prodessent! Nocent. Hoc tibi, cum voles, manifestissimum faciam, comminui et debilitari generosam indolem in istas argutias coniectam.
10 Pudet dicere, contra fortunam militaturis quae porrigant tela, quemadmodum illos subornent. Hac ad summum bonum itur? Per istud philosophiaphilosophia Page; philosophiae MSS. sive nive et turpes infamesque etiam ad album sedentibus exceptiones? Quid enim aliud agitis, cum eum, quem interrogatis, scientes in fraudem inducitis, quam ut formula cecidisse videatur? Sed quemadmodum illos praetor, sic hos philosophia in integrum restituit.
11 Quid disceditis ab ingentibus promissis et grandia locuti, effecturos vos, ut non magis auri fulgor quam gladii praestringat oculos meos, ut ingenti constantia et quod omnes optant et quod omnes timent calcem, ad grammaticorum elementa descenditis? Quid dicitis? Sic itur ad astra? Hoc enim est, quod mihi philosophia promittit, ut parem deo faciat. Ad hoc invitatus sum, ad hoc veni; fidem praesta.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme