Book 5
10
Vis tu cogitare istum, quem servum tuum vocas, ex isdem seminibus ortum eodem frui caelo, aeque spirare, aeque vivere, aeque mori! tam tutam tu the inferior MSS. and Macrobius; quam tu pb; tam quam tu Lg. illum videre ingenuum potes quam ille te servum. Mariana clade multos splendidissime natos, senatorium per militiam auspicantes gradum, fortuna depressit, alium ex illis pastorem, alium custodem casae fecit; contemne nunc eius fortunae hominem, in quam transire, dum contemnis, potes.
11
Nolo in ingentem me locum inmittere et de usu servorum disputare, in quos superbissimi, crudelissimi, contumeliosissimi sumus. Haec tamen praecepti mei summa est: sic cum inferiore vivas, quemadmodum tecum superiorem velis vivere. Quotiens in mentem venerit, quantum tibi in servumGertz adds tuum. liceat, veniat in mentem tantundem in te domino tuo licere.
12
At ego, inquis, nullum habeo dominum. Bona aetas est; forsitan habebis. Nescis, qua aetate Hecuba servire coeperit, qua Croesus, qua Darei mater, qua Platon, qua Diogenes?
13
Vive cum servo clementer, comiter quoque, et in sermonem illum admitte et in consilium et in convictum. Hoc loco adclamabit mihi tota manus delicatorum: Nihil hac re humilius, nihil turpius. Hos ego eosdem deprehendam alienorum servorum osculantes manum.