Book 5
11
Quod bonum est, utique necessarium est; quod necessarium est, non utique bonum est, quoniam quidem necessaria sunt quaedam eadem vilissima. Nemo usque eo dignitatem boni ignorat, ut illud ad haec in diem utilia demittat.
12
Quid ergo? Non eo potius curam transferes, ut ostendas omnibus magno temporis inpendio quaeri supervacua et multos transisse vitam, dum vitae instrumenta conquirunt? Recognosce singulos, considera universos; nullius non vita spectat in crastinum.
13
Quid in hoc sit mali, quaeris? Infinitum. Non enim vivunt, sed victuri sunt. Omnia differunt. Etiamsi adtenderemus, tamen nos vita praecurreret; nunc vero cunctantes quasi aliena transcurrit et ultimo die finitur, omni perit.
13
Sed ne epistulae modum excedam, quae non debet sinistram manum legentis inplere, in alium diem hanc litem cum dialecticis differam nimium subtilibus et hoc solum curantibus, non et hoc. Vale.
1
Librum tuum, quem mihi promiseras, accepi et tamquam lecturus ex commodo adaperui ac tantum degustare volui. Deinde blanditus est ipse, ut procederem longius. Qui quam disertus fuerit, ex hoc intellegas licet; levis mihi visus est, cum esset nec mei nec tui corporis, sed qui primo aspectu aut Titi Livii aut Epicuri posset videri. Tanta autem dulcedine me tenuit et traxit, ut illum sine ulla dilatione perlegerim. Sol me invitabat, fames admonebat, nubes minabantur; tamen exhausi totum.