Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 4

6 Quid ergo est bonum? Rerum scientia. Quid malum est? Rerum imperitia. Ille prudens atque artifex pro tempore quaeque repellet aut eliget. Sed nec quae repellit timet, nec miratur quae elegit, si modo magnus illi et invictus animus est. Summitti te ac deprimi veto. Laborem si non recuses, parum est; posce.
7 Quid ergo? inquis, labor frivolus et supervacuus etet Hense; est MSS. quem humiles causae evocaverunt,evocaverunt Haase; vocaverunt MSS. non est malus? Non magis quam ille, qui pulchris rebus inpenditur, quoniam animi est ipsa tolerantia, quae se ad dura et aspera hortatur ac dicit: Quid cessas? Non est viri timere sudorem.
8 Huc et illud accedat, ut perfecta virtus sit, aequalitas ac tenor vitae per omnia consonans sibi, quod non potest esse, nisi rerum scientia contingit et ars, per quam humana ac divina noscantur. Hoc est summum bonum. Quod si occupas, incipis deorum socius esse, non supplex.
9 Quomodo, inquis, isto pervenitur? Non per Poeninum Graiumve montem nec per deserta Candaviae, nec Syrtes tibi nec Scylla aut Charybdis adeundae sunt, quae tamen omnia transisti procuratiunculae pretio; tutum iter est, iucundum est, ad quod natura te instruxit. Dedit tibi illa, quae si non deserueris, par deo surges.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme