Book 4
7
Quemadmodum per proclive currentium non ubi visum est, gradus sistitur, sed inritato corporis pondere se rapitse rapit later MSS.; serpit LPb; serpitur p. ac longius quam voluit effertur; sic ista dicendi celeritas nec in sua potestate est nec satis decora philosophiae, quae ponere debet verba, non proicere, et pedetemptim procedere.
8
Quid ergo? Non aliquando et insurget? Quidni? Sed salva dignitate morum, quam violenta ista et nimia vis exuit. Habeat vires magnas, moderatas tamen; perennis sit unda, non torrens. Vix oratori permiserim talem dicendi velocitatem inrevocabilem ac sine lege vadentem. Quemadmodum enim iudex subsequi poterit aliquando etiam inperitus et rudis? Tum quoque, cum illum aut ostentatio abstulerit aut affectus inpotens sui,affectus impotens sui Muretus; effectus impetus sui MSS. tantum festinet atque ingerat, quantum aures pati possunt.
9
Recte ergo facies, si non videris istos, qui quantum dicant, non quemadmodum quaerunt, et ipse malueris, si necesse est, ut P. Viniciusut P. Vinicius Madvig; vel p. vinicium MSS.; velut P. Vinicius Lipsius. dicere, qui titubat.qui titubat Capps; qui itaque MSS. Cum quaereretur, quomodo P. Vinicius diceret, Asellius ait: Tractim. Nam Geminus Varius ait: Quomodo istum disertum dicatis nescio; tria verba non potest iungere. Quidni malis tu sic dicere, quomodo Vinicius?