Book 4
4
Magna res est, Lucili, haec et diu discenda, cum adventat hora illa inevitabilis, aequo animo abire. Alia genera mortis spei mixta sunt: desinit morbus, incendium extinguitur, ruina quos videbatur oppressura deposuit; mare quos hauserat, eadem vi, qua sorbebat, eiecit incolumes; gladium miles ab ipsa perituri cervice revocavit. Nil habet quod speret, quem senectus ducit ad mortem. Huic uni intercedi non potest. Nullo genere homines mollius moriuntur sed nec diutius.
5
Bassus noster videbatur mihi prosequi se et conponere et vivere tamquam superstes sibi et sapienter ferre desiderium sui. Nam de morte multa loquitur et id agit sedulo, ut nobis persuadeat, si quid incommodi aut metus in hoc negotio est, morientis vitium esse, non mortis; non magis in ipsa quicquam esse molestiae quam post ipsam.
6
Tam demens autem est, qui timet, quod non est passurus, quam qui timet, quod non est sensurus. An quisquam hoc futurum credit, ut per quam nihil sentiatur, ea sentiatur? Ergo, inquit, mors adeo extra omne malum est, ut sit extra omnem malorum metum.
7
Haec ego scio et saepe dicta et saepe dicenda, sed neque cum legerem, aeque mihi profuerunt, neque cum audirem iisiis Gertz; his P; diis pLb. dicentibus, qui negabant timenda, a quorum metu aberant; hic vero plurimum apud me auctoritatis habuit, cum loqueretur de morte vicina.