Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 4

3 Quid aliud? inquis; adhuc volo. In hoc plurimum est, non sic quomodo principia totius operis dimidium occupare dicuntur; istaista Haase; ita MSS. res animo constat. Itaque pars magna bonitatis est velle fieri bonum. Scis quem bonum dicam? Perfectum, absolutum, quem malum facere nulla vis, nulla necessitas possit.
4 Hunc te prospicio, si perseveraveris et incubueris et id egeris, ut omnia facta dictaque tua inter se congruant ac respondeant sibi et una forma percussa sint. Non est huius animus in recto, cuius acta discordant. Vale.
1 Cum te tam valde rogo, ut studeas, meum negotium ago; habere tete added by Linde. amicum volo, quod contingere mihi, nisi pergis ut coepisti excolere te, non potest. Nunc enim amas me, amicus non es. Quid ergo? Haec inter se diversa sunt? Immo dissimilia. Qui amicus est, amat; qui amat, non utique amicus est. Itaque amicitia semper prodest, amor aliquando etiam nocet. Si nihil aliud, ob hoc profice, ut amare discas.
2 Festina ergo, dum mihi proficis, ne istuc alteri didiceris. Ego quidem percipio iam fructum, cum mihi fingo uno nos animo futuros et quicquid aetati meae vigoris abscessit, id ad me ex tua, quamquam non multum abest, rediturum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme