Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 4

10 Adice nunc quod isti, qui numquam tutelae suae fiunt, primum in ea re secuntur priores, in qua nemo non a priore descivit; deinde in ea re secuntur, quae adhuc quaeritur. Numquam autem invenietur si contenti fuerimus inventis. Praeterea qui alium sequitur, nihil invenit, immo nec quaerit.
11 Quid ergo? Non ibo per priorum vestigia? Ego vero utar via vetere, sed si propiorem planioremque invenero, hanc muniam. Qui ante nos ista moverunt, non domini nostri, sed duces sunt. Patet omnibus veritas, nondum est occupata. Multum ex illa etiam futuris relictum est. Vale.
1 Cresco et exulto et discussa senectute recalesco, quotiens ex iis, quae agis ac scribis, intellego, quantum te ipse, nam turbam olim reliqueras, superieceris.superieceris von Jan; supertegeris MSS. Si agricolam arbor ad fructum perducta delectat, si pastor ex fetu gregis sui capit voluptatem, si alumnum suum nemo aliter intuetur quam ut adulescentiam illius suam iudicet; quid evenire credis iis, qui ingenia educaverunt et quae tenera formaverunt adulta subito vident?
2 Adsero te mihi; meum opus es. Ego quomquom Rossbach; quam, cum and com MSS. vidissem indolem tuam, inieci manum, exhortatus sum, addidi stimulos nec lente ire passus sum, sed subinde incitavi; et nunc idem facio, sed iam currentem hortor et invicem hortantem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme