Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 3

12 Sed si propter hoc tergiversaris, ut circumspicias, quantum feras tecum et quam magna pecunia instruas otium, numquam exitum invenies. Nemo cum sarcinis enatat. Emerge ad meliorem vitam propitiis dis, sed non sic, quomodo istis propitii sunt, quibus bono ac benigno vultu mala magnifica tribuerunt, ad hoc unum excusati, quod ista, quae urunt, quae excruciant, optantibus data sunt.
13 Iam inprimebam epistulae signum; resolvenda est, ut cum sollemni ad te munusculo veniat et aliquam magnificam vocem ferat secum, et occurrit mihi ecce nescio utrum verior an eloquentior. Cuius? inquis; Epicuri, adhuc enim alienas sarcinas adseroadsero Harmon; adopto Hense; adoro LPb.;
14 Nemo non ita exit e vita, tamquam modo intraverit. Quemcumque vis occupa, adulescentem senem medium; invenies aeque timidum mortis, aeque inscium vitae. Nemo quicquam habet facti, in futurum enim nostra distulimus. Nihil me magis in ista voce delectat quam quod exprobratur senibus infantia.
15 Nemo, inquit, aliter quam qui modoqui modo Wolters; quomodo MSS. natus est exit e vita. Falsum est; peiores morimur quam nascimur. Nostrum istud, non naturae vitium est. Illa nobiscum querinobiscum queri Haase; nobis conqueri MSS. debet et dicere: Quid hoc est? Sine cupiditatibus vos genui, sine timoribus, sine superstitione, sine perfidia ceterisque pestibus; quales intrastis exite.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme