Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 3

5 Aliud litterarum genus adiutorium admittit. Calvisius Sabinus memoria nostra fuit dives. Et patrimonium habebat libertini et ingenium; numquam vidi hominem beatum indecentius. Huic memoria tam mala erat, ut illi nomen modo Vlixis excideret, modo Achillis, modo Priami, quos tam benenoverat after bene bracketed by Hense, after Gronovius. quam paedagogos nostros novimus. Nemo vetulus nomenclator, qui nomina non reddit, sed inponit, tam perperam tribus quam ille Troianos et Achivos persalutabat. Nihilominus eruditus volebat videri.
6 Hanc itaque conpendiariam excogitavit: magna summa emit servos, unum, qui Homerum teneret, alterum, qui Hesiodum; novem praeterea lyricis singulos adsignavit. Magno emisse illum non est quod mireris; non invenerat, faciendos locavit. Postquam haec familia illi conparata est, coepit convivas suos inquietare. Habebat ad pedes hos, a quibus subinde cum peteret versus, quos referret, saepe in medio verbo excidebat.
7 Suasit illi Satellius Quadratus, stultorum divitum adrosor, et quod sequitur, adrisor, et quod duobus his adiunctum est, derisor, ut grammaticos haberet analectas. Cum dixisset Sabinus centenis milibus sibi constare singulos servos; Minoris, inquit, totidem scrinia emisses. Ille tamen in ea opinione erat, ut putaret se scire, quod quisquam in domo sua sciret.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme