Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 3

9 Hic patet sensus: egregia res est mortem condiscere. Supervacuum forsitan putas id discere, quod semel utendum est. Hoc est ipsum, quare meditari debeamus; semper discendum est, quod an sciamus, experiri non possumus.
10 Meditare mortem; qui hoc dicit, meditari libertatem iubet. Qui mori didicit, servire dedidicit; supra omnem potentiam est, certe extra omnem. Quid ad illum carcer et custodia et claustra? Liberum ostium habet. Una est catena, quae nos alligatos tenet, amor vitae, qui ut non est abiciendus, ita minuendus est, ut si quando res exiget, nihil nos detineat nec inpediat, quo minus parati simus, quod quandoque faciendum est, statim facere. Vale.
1 Tu me, inquis, mones? Iam enim te ipse monuisti, iam correxisti? Ideo aliorum emendationi vacas? Non sum tam inprobus, ut curationes aeger obeam, sed tamquam in eodem valitudinario iaceam, de communi tecum malo conloquor et remedia communico. Sic itaque me audi, tamquam mecum loquar. In secretum te meum admitto et te adhibito mecum exigo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme