Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 3

23 Item alio loco dicit: Quid tam ridiculum quam adpetere mortem, cum vitam inquietam tibi feceris metu mortis? His adicias et illud eiusdem notae licet, tantam hominum inprudentiam esse, immo dementiam, ut quidam timore mortis cogantur ad mortem.
24 Quicquid horum tractaveris, confirmabis animum vel ad mortis vel ad vitae patientiam. In utrumqueaut in utrumque pLPb; Hense rejects aut. enim monendi ac firmandi sumus, et ne nimis amemus vitam et ne nimis oderimus. Etiam cum ratio suadet finire se,se Madvig; sed MSS. non temere nec cum procursu capiendus est inpetus.
25 Vir fortis ac sapiens non fugere debet e vita, sed exire. Et ante omnia ille quoque vitetur affectus, qui multos occupavit, libido moriendi. Est enim, mi Lucili, ut ad alia, sic etiam ad moriendum inconsulta animi inclinatio, quae saepe generosos atque acerrimae indolis viros corripit, saepe ignavos iacentesque; illi contemnunt vitam, hi gravantur.
26 Quosdam subit eadem faciendi videndique satietas et vitae non odium sed fastidium, in quod prolabimur ipsa inpellente philosophia, dum dicimus: Quousque eadem? Nempe expergiscar dormiam, esuriam fastidiam,Hense adds fastidiam. algebo aestuabo. Nullius rei finis est, sed in orbem nexa sunt omnia, fugiunt ac secuntur. Diem nox premit, dies noctem, aestas in autumnum desinit, autumno hiemps instat, quae vere conpescitur; omnia sic transeunt ut revertantur. Nihil novi facio, nihil novi video; fit aliquando et huius rei nausia.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme