Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 20

8 Inventus est qui concupisceret aliquid post omnia; tanta est caecitas mentium et tanta initiorum suorum unicuique, cum processit, oblivio. Ille modo ignobilis anguli non sine controversia dominus tacto fine terrarum per suum rediturus orbem tristis est.
9 Neminem pecunia divitem fecit, immo contra nulli non maiorem sui cupidinem incussit. Quaeris, quae sit huius rei causa? Plus incipit habere posse, qui plus habet.
9 Ad summam, quem voles mihi ex his, quorum nomina cum Crasso LicinoqueCrasso Licinoque Muretus; croeso (crasso) licinioque MSS. numerantur, in medium licet protrahas. Adferat censum, et quicquid habet et quicquid sperat, simul computet; iste, si mihi credis, pauper est, si tibi, potest esse.
10 At hic, qui se ad id,ad id later MSS.; ad BA. quod exigit natura, composuit, non tantum extra sensum est paupertatis, sed extra metum. Sed ut scias, quam difficile sit res suas ad naturalem modum coartare, hic ipse, quem circa dicimus, quem tu vocas pauperem, habet aliquid et supervacui.
11 At excaecant populum et in se convertunt opes, si numerati multum ex aliqua domo effertur, si multum auri tecto quoque eius inlinitur, si familia aut corporibus electa aut spectabilis cultu est. Omnium istorum felicitas in publicum spectat; ille, quem nos et populo et fortunae subduximus,subduximus later MSS.; subdiximus BA. beatus introsum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme