Book 20
15
Non fit, inquit, aliud quod maius fit. Utrum lagonam an dolium impleas vino, nihil refert; in utroque proprietas vini est. Et exiguum mellis pondus et magnumet magnum later MSS.; ex magno BA. sapore non differt. Diversa ponis exempla; in istis enim eadem qualitasqualitas later MSS.; aequalitas BA. est; quamvis augeantur, manet.
16
Quaedam amplificata in suo genere et in sua proprietate perdurant.
16
Quaedam post multa incrementa ultima demum vertit adiectio et novam illis aliamque quam in qua fuerunt, condicionem inprimit. Unus lapis facit fornicem, ille, qui latera inclinata cuneavitcuneavit later MSS.; cenavit BA. et interventu suo vinxit. Summa adiectio quare plurimum facit vel exigua? Quia non auget, sed implet.
17
Quaedam processu priorem exuunt formam et in novam transeunt. Ubi aliquid animus diu protulit et magnitudinem eius sequendo lassatus est, infinitum coepit vocari. Quod longe aliud factum est quam fuit, cum magnum videretur, sed finitum. Eodem modo aliquid difficulter secari cogitavimus; novissime crescente hac difficultate insecabile inventum est. Sic ab eo, quod vix et aegre movebatur, processimus ad inmobile. Eadem ratione aliquid secundum naturam fuit; hoc in aliam proprietatem magnitudo sua transtulit et bonum fecit. Vale.