Book 20
15
In quo non potest beata vita esse, nec id potest, quo beata vita efficitur, beata autem vita bonis efficitur. In muto animali non est beata vita nec id, quo beata vitanec vita later MSS.; om. BA. efficitur, in muto animali bonum non est.
16
Mutum animal sensu conprendit praesentia. Praeteritorum reminiscitur, cum id incidit, quo sensus admoneretur; tamquam equusequus later MSS.; quos BA. reminiscitur viae, cum ad initium eius admotusadmotus Erasmus; ad motum BA. est. In stabulo quidem nulla illi viae est quamvis saepe calcatae memoria. Tertium vero tempus, id est futurum, ad muta non pertinet.
17
Quomodo ergo potest eorum videri perfecta natura, quibus usus perfecti temporis non est? Tempus enim tribus partibus constat, praeterito, praesente, venturo. Animalibus tantum quod gravissimum est intra cursum datum, praesens. Praeteriti rara memoria est nec umquam revocatur nisi praesentium occursu.
18
Non potest ergo perfectae naturae bonum in inperfecta esse natura, aut si natura talis hoc habet,si habet Buecheler; si naturalia habet, hoc habet BA. habent et sata. Nec illud nego, ad ea, quae videntur secundum naturam, magnos esse mutis animalibus impetus et concitatos, sed inordinatos ac turbidos. Numquam autem inordinatumaut before inordinatum removed by Bartsch. est bonum aut turbidum.