Book 20
2
Quicumque voluptatem in summo ponunt, sensibile iudicant bonum, nos contra intellegibile, qui illud animo damus. Si de bono sensus iudicarent, nullam voluptatem reiceremus, nulla enim non invitat, nulla nonnulla non later MSS.; nulla BA. delectat; et e contrario nullum dolorem volentes subiremus, nullus enim non offendit sensum.
3
Praeterea non essent digni reprehensione, quibus nimium voluptas placet quibusque summus est doloris timor. Atqui inprobamus gulae ac libidini addictos et contemnimus illos, qui nihil viriliter ausuri sunt doloris metu. Quid autem peccant, si sensibus, id est iudicibus boni ac mali, parent? His enim tradidistis adpetitionis et fugae arbitrium.
4
Sed videlicet ratio isti rei praeposita est; illailla Haase; illi BA. quemadmodum de beata vita,de beata vita Madvig; debeat deb(v) ita BA. quemadmodum de virtute, de honesto, sic et de bono maloque constituit. Nam apud istos vilissimae parti datur de meliore sententia, ut de bono pronuntiet sensus, obtunsa res et hebes et in homine quam in aliis animalibus tardior.
5
Quid si quis vellet non oculis, sed tactu minuta discernere? Subtilior ad hoc acies nulla quam oculorum et intentior daret bonum malumque dinoscere. Vides in quanta ignorantia veritatis versetur et quam humi sublimia ac divina proiecerit, apud quem de summo, bono malo, iudicat tactus.