Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 20

9 Quemadmodum qui audierunt symphoniam, ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem cantuum, quae cogitationes impedit nec ad seria patitur intendi, sic adulatorum et prava laudantium sermo diutius haeret quam auditur. Nec facile est animo dulcem sonum excutere; prosequitur et durat et ex intervallo recurrit. Ideo cludendae sunt aures malis vocibus et quidem primis; quom initumquom initum Buecheler; quam initium A (nam) B. fecerunt admissaeque insunt plus audent.
10 Inde ad haec pervenitur verba: virtus et philosophia et iustitia verborum inanium crepitus est. Una felicitas est bene vitae facere. Esse, bibere, frui patrimonio, hoc est vivere, hoc est se mortalem esse meminisse. Fluunt dies et inreparabilis vita decurrit; dubitamus sapere? Quid iuvat aetatisapere? Quid iuvat aetati Buecheler and Hense; quod iuvat sapere et aetati BA. non semper voluptates recepturae interim, dum potest, dum poscit, ingerere frugalitatem? Eo mortem praecurre et quidquid illa ablatura est, iam sine tibi interire.sine tibi interire Hense; sibi interere BA. Non amicam habes, non puerum, qui amicae moveat invidiam; cottidie sobrius prodis; sic cenas tamquam ephemeridem patri adprobaturus: non est istud vivere, sed alienae vitae interesse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme