Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 20

14 Causa autem est ita vivendi quibusdam, non quia aliquid existiment noctem ipsam habere iucundius, sed quia nihil iuvat solitum,solitum later MSS.; oblitum BAp. et gravis malae conscientiae lux est, et omnia concupiscenti aut contemnenti, prout magno aut parvo empta sunt, fastidio est lumen gratuitum. Praeterea luxuriosi vitam suam esse in sermonibus, dum vivunt, volunt; nam si tacetur, perdere se putant operam. Itaque male habent, quotiens faciuntmale habent quociens faciunt later MSS. and cod. Harl.; aliquotiens faciunt BAp. quod excidat fama.
14 Multi bona comedunt, multi amicas habent. Ut inter istos nomen invenias, opus est non tantum luxuriosam rem, sed notabilem facere; in tam occupata civitate fabulas vulgaris nequitia non invenit.
15 Pcdonem Pedonem Albinovanum narrantem audieramus, erat autem fabulator elegantissimus, habitasse se supra domum S. Papini. Is erat ex hac turba lucifugarum. Audio, inquit, circa horam tertiam noctis flagellorum sonum. Quaero, quid faciat; dicitur rationes accipere. Audio circa horam sextam noctis clamorem concitatum; quaero, quid sit; dicitur vocem exercere. Quaero circa horam octavam noctis, quid sibi ille sonus rotarum velit; gestari dicitur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme