Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 20

3 Hos tu existimas scire quemadmodum vivendum sit, qui nesciunt quando? Et hi mortem timent, in quam se vivi condiderunt? Tam infausti quam nocturnae aves sunt. Licet in vino unguentoque tenebras suas exigant, licet epulis et quidem in multa fericulafericula Turnebus; pericula Bap. discoctis totum perversae vigiliae tempus educant, non convivantur, sed iusta sibi faciunt. Mortuis certe interdiu parentatur.
3 At mehercules nullus agenti dies longus est. Extendamus vitam; huius et officium et argumentum actus est. Circumscribatur nox, et aliquid ex illa in diem transferatur.
4 Aves, quae conviviis conparantur, ut inmotae facile pinguescant, in obscuro continentur; ita sine ulla exercitatione iacentibus tumortumor later MSS.; timor BAp. pigrum corpus invadit, et superba umbra iners sagina subcrescit. At istorum corpora, qui se tenebris dicaverunt, foeda visuntur. Quippe suspectior illis quam morbo patientibus color est, languidi et evanidi albent, et in vivis caro morticina est. Hoc tamen minimum in illis malorum dixerim. Quanto plus tenebrarum in animo est! Ille in se stupet, ille caligat, invidet caecis. Quis umquam oculos tenebrarum causa habuit?
5 Interrogas, quomodo haec animo pravitas fiat aversandi diem et totam vitam in noctem transferendi? Omnia vitia contra naturam pugnant, omnia debitum ordinem deserunt. Hoc est luxuriae propositum, gaudere perversis nec tantum discedere a recto, sed quam longissime abire, deinde etiam e contrario stare.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme