Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 20

24 Nec est mirum cum eo nasci illa, sine quo frustra nascerentur. Primum hoc instrumentum in illa natura contulit ad permanendum,After permanendum Bartsch dei. in. conciliationem et caritatem sui. Non poterant salva esse, nisi vellent. NecAfter nec Hense dei. non. hoc per se profuturum erat, sed sine hoc nulla res profuisset. InBefore in Bartsch dei. sed. nullo deprendes vilitatem sui, ne neglegentiam quidem. Tacitis quoque et brutis, quamquam in cetera torpeant, ad vivendum sollertia est. videbis, quae aliis inutilia sunt, sibi ipsa non deesse. Vale.
1 Detrimentum iam dies sensit. Resiluit aliquantum, ita tamen ut liberate adhuc spatium sit, si quis cum ipso, ut ita dicam, die surgat. Officiosior meliorque, si quis illum exspectat et lucem primam excipitexcipit Gruter; exuit BAp.; turpis, qui alto sole semisomnus iacet, cuius vigilia medio die incipit; et adhuc multis hoc antelucanum est.
2 Sunt qui officia lucis noctisque perverterint nec ante diducant oculos hesterna graves crapula quam adpetere nox coepit. Qualis illorum condicio dicitur, quos natura, ut ait vergilius, sedibus nostris subditos e contrario posuit, Nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis, Illis sera rubens accendit lumina Vesper; talis horum contraria omnibus non regio, sed vita est. Sunt quidam in eadem urbe antipodes, qui, ut M. Cato ait, nec orientem umquam solem viderunt nec occidentem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme