Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 20

3 Nihil est bonum, nisi quod honestum est. Quod honestum, est utique bonum. Supervacuum iudico adicere, quid inter ista discriminis sit, cum saepe dixerim. Hoc unum dicam, nihil bonum nobisnihil bonum nobis cod. Ottobon.; nihil nobis BA. videri, quo quis et male uti potest. Vides autem divitiis, nobilitate, viribus quam multi male utantur.
3 Nunc ergo ad id revertor, de quo desideras dici, quomodo ad nos prima boni honestique notitia pervenerit.
4 Hoc nos natura docere non potuit; semina nobis scientiae dedit, scientiam non dedit. Quidam aiunt nos in notitiam incidisse, quod est incredibile, virtutis alicui speciem casu occucurrisse. Nobis videtur observatio collegisse et rerum saepe factarum inter se conlatio, per analogian nostri intellectum et honestum et bonum iudicant. Hoc verbum cum Latini grammatici civitate donaverint, ego damnandum non puto, putoputo add. Buecheler. in civitatem suam redigendum. Utar ergo illo non tantum tamquam recepto, sed tamquam usitato.
5 Quae sit haec analogia, dicam. Noveramus corporis sanitatem; ex hac cogitavimus esse aliquam et animi. Noveramus vires corporis; ex his collegimus esse et animi robur. Aliqua benigna facta, aliqua humana, aliqua fortia nos obstupefecerant; haec coepimus tamquam perfecta mirari. Suberant illis multa vitia, quae species conspicui alicuius facti fulgorque celabat; haec dissimulavimus. Natura iubet augere laudanda, nemo non gloriam ultra verum tulit; ex his ergo speciem ingentis boni traximus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme