Book 2
11
Ad philosophiam ergo confugiendum est; hae litterae, non dico apud bonos, sed apud mediocriter malos, infularum loco sunt. Nam forensis eloquentia et quaecumque alia populum movet, adversarios habet; haec quieta et sui negotii contemni non potest, cui ab omnibus artibus etiam apud pessimos honor est. Numquam in tantum convalescet nequitia^ numquam sic contra virtutes coniurabitur, ut non philosophiae nomen venerabile et sacrum maneat.
11
Ceterum philosophia ipsa tranquille modesteque tractanda est.
12
Quid ergo? inquis, Videtur tibi M. Cato modeste philosophari, qui bellum civile sententia reprimit? Qui furentium principum armis medius intervenit? Qui aliis Pompeium offendentibus aliis Caesarem simul lacessit duos?
13
Potest aliquis disputare an illo tempore capessenda fuerit sapienti res publica. Quid tibi vis, Marce Cato? Iam non agitur de libertate; olim pessumdata est. Quaeritur, utrum Caesar an Pompeius possideat rem publicam; quid tibi cum ista contentione? Nullae partes tuae sunt; dominus eligitur. Quid tua, utertua, uter Lipsius; tu alter MSS. vincat? Potest melior vincere, non potest non peior esse, qui vicerit. Ultimas partes attigi Catonis. Sed ne priores quidem anni fuerunt qui sapientem in illam rapinam rei publicae admitterent; quid aliud quam vociferatus est Cato et misit irritas voces, cum modo per populi levatus manus et obrutus sputis exportandusexportandus Pincianus; et portandus MSS. extra forum traheretur, modo e senatu in carcerem duceretur?