Book 2
10
Cum adierisadieris Schweighäuser; aud (ad) ierithis p; audierit his L; adieretis audierit his Pb. eius hortulos et inscriptum hortulis legerislegeris added by Buecheler; inscriptum hortulis pL; inscriptum portae videris Wilamowitz. Hospes, hic bene manebis, hic summum bonum voluptas est, paratus erit istius domicilii custos hospitalis, humanus, et te polenta excipiet et aquam quoque large ministrabit et dicet: Ecquid bene acceptus es? Non inritant, inquit, hi hortuli famem, sed extinguunt. Nec maiorem ipsis potionibus sitim faciunt, sed naturali et gratuito remedio sedant. In hac voluptate consenui.
11
De his tecum desideriis loquor, quae consolationem non recipiunt, quibus dandum est aliquid, ut desinant. Nam de illis extraordinariis, quae licet differre, licet castigare et opprimere, hoc unum commonefaciam: ista voluptas naturalis est, non necessaria; huic nihil debes; si quid inpendis, voluntarium est. Venter praecepta non audit; poscit, appellat. Non est tamen molestus creditor; parvo dimittitur, si modo das illi, quod debes, non quod potes. Vale.