Book 2
8
Et apertior ista sententia est quam ut interpretanda sit, et disertior quam ut adiuvanda. Hoc unum te admoneo, ne istud tantum existimes de divitiis dictum; quocumque transtuleris, idem poterit. Si vis Pythoclea honestum facere, non honoribus adiciendum est, sed cupiditatibus detrahendum. Si vis Pythoclea esse in perpetua voluptate, non voluptatibus adiciendum est, sed cupiditatibus detrahendum; si vis Pythoclea senem facere et inplere vitam, non annis adiciendum est, sed cupiditatibus detrahendum.
9
Has voces non est quod Epicuri esse iudices; publicae sunt. Quod fieri in senatu solet, faciendum ego in philosophia quoque existimo: cum censuit aliquis, quod ex parte mihi placeat, iubeo illum dividere sententiam et sequor, quod probo. Eoquod probo eo Haupt and Madvig; pro eo or probeo MSS. libentius Epicuri egregia dicta commemoro, ut istis,istis Muretus; isti MSS. qui ad illumillum Haupt; illam or illa MSS. confugiunt spe mala inducti, qui velamentum ipsos vitiorum suorum habituros existimant, probemprobem Muretus; probent MSS. quocumque ierint honeste esse vivendum.