Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 2

11 Nescio, inquis, quomodo paupertatem iste laturus sit, si in illam inciderit. Nec ego, Epicure, an tuusan tuus P. Thomas; angulus si pL. iste pauper contempturus sit divitias, si in illas inciderit; itaque in utroque mens aestimanda est inspiciendumque, an ille paupertati indulgeat, an hic divitiis non indulgeat. Alioquin leve argumentum est bonae voluntatis grabatus aut pannus, nisi apparuit aliquem illa non necessitate pati, sed malle.
12 Ceterum magnae indolis est ad ista non properare tamquam meliora, sed praeparari tamquam ad facilia. Et sunt, Lucili, facilia; cum vero multo ante meditatus accesseris, iucunda quoque; inest enim illis, sine qua nihil est iucundum, securitas.
13 Necessarium ergo iudico, id quod tibi scripsi magnos viros saepe fecisse: aliquos dies interponere, quibus nos imaginaria paupertate exerceamus ad veram. Quod eo magis faciendum est, quod deliciis permaduimus et omnia dura ac difficilia iudicamus. Potius excitandus e somno et vellicandus est animus admonendusque naturam nobis minimum constituisse. Nemo nascitur dives. Quisquis exit in lucem, iussus est lacte et panno esse contentus; ab his initiis nos regna non capiunt. Vale.
1 Cum istis tibi esse negotium iudicas, de quibus scripseras? Maximum negotium tecum habes; tu tibi molestus es. Quid velis nescis; melius probas honesta quam sequeris; vides, ubi sit posita felicitas, sed ad illam pervenire non audes. Quid sit autem, quod te inpediat, quia parum ipse dispicis, dicam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme