Book 2
10
Quid in longum ipse te differs? Expectabisne fenoris quaestum aut ex merce conpendium aut tabulas beati senis, cum fieri possis statim dives? Repraesentat opes sapientia, quas cuicumque fecit supervacuas, dedit. Haec ad alios pertinent; tu locupletibus propior es. Saeculum muta, nimis habes. Idem estidem est Gertz; id est or idem MSS. autem omni saeculo, quod sat est.
11
Poteram hoc loco epistulam claudere, nisi te male instituissem. Reges ParthorumParthorum Gertz; parthos MSS. non potest quisquam salutare sine munere; tibi valedicere non licet gratis. Quid istic? Ab Epicuro mutuum sumam: Multis parasse divitias non finis miseriarum fuit, sed mutatio.
12
Nec hoc miror. Non est enim in rebus vitium, sed in ipso animo. Illud, quod paupertatem nobis gravem fecerat, et divitias graves fecit. Quemadmodum nihil refert, utrum aegrum in ligneo lecto an in aureo conloces,—quocumque illum transtuleris, morbum secum suum transferet,—sic nihil refert, utrum aeger animus in divitiis an in paupertate ponatur. Malum illum suum sequitur. Vale.
1
December est mensis; cum maxime civitas sudat. Ius luxuriae publicae datum est. Ingenti apparatu sonant omnia, tamquam quicquam inter Saturnalia intersit et dies rerum agendarum. Adeo nihil interest, ut non videaturut non videatur later MSS.; ut videatur pLPb. mihi errasse, qui dixit olim mensem Decembrem fuisse, nunc annum.