Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 2

3 Nempe hoc quaeris et hoc ista dilatione vis consequi, ne tibi paupertas timenda sit; quid si adpetenda est? Multis ad philosophandum obstitere divitiae; paupertas expedita est, secura est. Cum classicum cecinit, scit non se peti; cum aqua conclamataaqua conclamata Gertz and Buecheler; aliqua conclamata MSS. est, quomodo exeat, non quid efferat, quaerit; siut (aut) si MSS.; ut dei. Hense. navigandum est, non strepitatstrepitat Hense; strepit at p; strepunt LPb. portus nec unius comitatu inquieta sunt litora. Non circumstat illum turba servorum, ad quos pascendos transmarinarum regionum est optanda fertilitas.
4 Facile est pascere paucos ventres et bene institutos et nihil aliud desiderantes quam inpleri. Parvo fames constat, magno fastidium. Paupertas contenta est desideriis instantibus satis facere.
4 Quid est ergo, quare hanc recuses contubernalem, cuius mores sanus dives imitatur?
5 si vis vacare animo, aut pauper sis oportet aut pauperi similis. Non potest studium salutare fieri sine frugalitatis cura; frugalitas autem paupertas voluntaria est. Tolle itaque istas excusationes: Nondum habeo, quantum satis est; si ad illam summam pervenero, tunc me totum philosophiae dabo. Atqui nihil prius quam hoc parandum est, quod tu differs et post cetera paras; ab hoc incipiendum est. Parare, inquis, unde vivam volo. Simul et para etpara et Madvig; parare MSS.; et te parare Haase. disce; si quid te vetat bene vivere, bene mori non vetat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme