Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 2

7 Nec tu intentionem vocis contempseris, quam veto te per gradus et certos modos extollere, deinde deprimere. Quid si velis deinde quemadmodum ambules discere? Admitte istos, quos nova artificia docuit fames; erit qui gradus tuos temperet et buccas edentis observet et in tantum procedat, in quantum audaciam eius patientia et credulitatepatientia et credulitate Lipsius; patientiae credulitate (crudelitate) MSS. produxeris. Quid ergo? A clamore protinus et a summa contentione vox tua incipiet? Usque eo naturale est paulatim incitari, ut litigantes quoque a sermone incipiunt,incipiunt Capps; incipiant MSS. ad vociferationem transeunt.transeunt L 1; transeant other MSS., Hense. Nemo statim Quiritium fidem inplorat.
8 Ergo utcumque tibi impetus animi suaserit, modo vehementius facfac vicinis MSS.; Hense condemns vicinis. convicium, modo lentius, prout vox quoque te hortabitur, in id latus. Modesta, cum recipies illam revocarisque, descendat, non decidat; media oris via abeatmedia oris via abeat Madvig and Buecheler; mediatoris sui habeat L 1 P. nec indocto et rustico more desaeviat. Non enim id agimus, ut exerceatur vox, sed ut exerceat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme