Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 19

31 At mehercule omnia tibi undique nuntiantur, et incendium domus et periculum liberorum et obsidio patriae et bonorum direptio; adice isto naufragia motusque terrarum et quicquid aliud timeri potest; inter ista districtus rebus nihil aliud quam animum oblectantibus vacas? Quid inter sapientiam et sapere intersit, inquiris? Nodos nectis ac solvis tanta mole impendente capiti tuo?
32 Non tam benignum ac liberate tempus natura nobis dedit, ut aliquid ex illo vacet perdere. Et vide, quam multa etiam diligentissimis pereant: aliud valetudo sua cuique abstulit, aliud suorum; aliud necessaria negotia, aliud publica occupaverunt; vitam nobiscum dividit somnus.
32 Exex Pinc.; et BA. hoc tempore tam angusto et rapido et nos auferente quid iuvat maiorem partem mittere in vanum?
33 Adice nunc, quod adsuescit animus delectare se potius quam sanare et philosophiam oblectamentum facere, cum remedium sit. Inter sapientiam et sapere quid intersit nescio; scio mea non interesse, sciam ista an nesciam. Dic mihi: cum quid inter sapientiam et sapere intersit didicero, sapiamsapiam later MSS.; sapientiam BA.?
33 Cur ergo potius inter vocabula me sapientiae detines quam inter opera? Fac me fortiorem, fac securiorem, fac fortunae parem, fac superiorem. Possum autem superior esse, si derexero eoeo added by Haase. omne, quod disco. Vale.
← Previous 47 / 47

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme