Book 19
24
Ita quamprimum moriar: quamprimum istud quid esse vis? Quem illi diem ponis? Citius fieri quam optas, potest. Inbecillae mentis ista sunt verba et hac detestatione misericordiam captantis; non vult mori qui optat. Deos vitam et salutem roga; si mori placuit, hic mortis est fructus, optare desinere.
25
Haec, mi Lucili, tractemus, his formemus animum. Hoc est sapientia, hoc est sapere, non disputatiunculis inanibus subtilitatem vanissimam agitare. Tot quaestiones fortuna tibi posuit, nondum illas solvisti; iam cavillaris? Quam stultum est, cum signum pugnae acceperis, ventilare. Remove ista lusoria arma; decretoriis opus est. Dic, qua ratione nulla animum tristitia, nulla formido perturbet, qua ratione hoc secretarum cupiditatium pondus effundam. Agatur aliquid.
26
Sapientia bonum est, sapere non est bonum; sic fit, utut add. Schweighaeuser. negemur sapere, ut hoc totum studium derideatur tamquam operatum supervacuis. Quid, si scires etiam illud quaeri, an bonum sit futura sapientiasit futura sapientia Pinc.; sit puta sapientia BA.? Quid enim dubi est, oro te, an nec messem futuram iam sentiant horrea nec futuram adulescentiam pueritia viribus aut ullo robore intellegat? Aegro interim nil ventura sanitas prodest, non magis quam currentem luctantemque post multos secuturum menses otium reficit.