Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 19

14 Putemus in praesentia ista duo esse,—nondum enim, quid mihi videatur, pronuntio,—quid prohibet, quominus aliud quidem sit,sit om. BA. sed nihilominus bonum? Dicebamdicebam Hermes; dicebas BA. paulo ante aliud esse agrum, aliud habere agrum. Quidni? In alia enim natura est qui habet, in alia quod habetur. Illa terra est, hic homo est. At in hoc, de quo agitur, eiusdem naturae sunt utraque, et qui habet sapientiam, et ipsa.
15 Praeterea illic aliud est, quod habetur, alius, qui habet; hic in eodem est et quod habetur et qui habet. Ager iure possidetur, sapientia natura. Ille abalienari potest et alteri tradi, haec non discedit a domino. Non est itaque quod compares inter se dissimilia.
15 Coeperam dicere posse ista duo esse et tamen utraque bona, tamquam sapientia et sapiens duo sunt et utrumque bonum esse concedis. Quomodo nihil obstat, quominus et sapientia bonum sit et habens sapientiam, sic nihil obstat, quominus et sapientia bonum sit et habere sapientiam, id est sapere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme