Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 19

12 Dialectici veteres ista distinguunt; ab illis divisio usque ad Stoicos venit. Qualis sit haec, dicam. Aliud est ager, aliud agrum habere, quidni? Cum habere agrum ad habentem, non ad agrum pertineat. Sic aliud est sapientia, aliud sapere. Puto concedes duo esse haec, id, quod habetur, et eum, qui habet; habetur sapientia, habet qui sapit. Sapientia est mens perfecta vel ad summum optimumque perducta. Ars enim vitae est. Sapere quid est? Non possum dicere mens perfecta, sed id quod contingit perfectam mentem habenti; ita alterum est mens bona, alterum quasi habere mentem bonam.
13 Sunt, inquit, naturae corporum, tamquam hic homo est, hic equus. Has deinde sequuntur motus animorum enuntiativi corporum. Hi habent proprium quiddam et a corporibus seductum, tamquam video Catonem ambulantem. Hoc sensus ostendit, animus credidit. Corpus est, quod video, cui et oculos intendi et animum. Dico deinde: Cato ambulat. Non corpus, inquit, est, quod nunc loquor, sed enuntiativum quiddam de corpore, quod alii effatum vocant, alii enuntiatum, alii dictum. Sic cum dicimus sapientiam, corporale quiddam intellegimus; cum dicimus sapit, de corpore loquimur. Plurimum autem interest, utrum illum dicas an de illo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme