Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 19

9 Sed illud libenter quaesierim: cum omnia aut mala sint aut bona aut indifferentia, sapere in quo numero sit? Bonum negant esse, malum utique non est; sequitur ut medium sit. Id autem medium atque indifferens vocamus, quod tam malo contingere quam bono possit, tamquam pecunia, forma, nobilitas. Hoc, ut sapiat, contingere nisi bono non potest; ergo indifferens non est. Atqui ne malum quidem est, quod contingere malo non potest; ergo bonum est. Quod nisi bonus non habet, bonum est. Sapere non nisi bonus habet; ergo bonum est.
10 Accidens est, inquit, sapientiae. Hoc ergo, quod vocas sapere, utrum facit sapientiam an patitur? Utroque modo corpus est. Nam et quod fit et quod facit, corpus est; si corpus est, bonum est. Unum enim illi deerat, quominus bonum esset, quod incorporale erat.
11 Peripateticis placet nihil interesse inter sapientiam et sapere, cu in utrolibet eorum et alterum sit. Numquid enim quemquam existimas sapere nisi qui sapientiam habet? Numquid quemquam, qui sapit, non putas habere sapientiam?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme