Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 19

1 Multum mihi negotii concinnabis et, dum nescis, in magnam me litem ac molestiam inpinges, qui mihi tales quaestiunculas ponis, in quibus ego nec dissentire a nostris salva gratia nec consentire salva conscientia possum. Quaeris, an verum sit, quod Stoicis placet, sapientiam bonum esse, sapere bonum non esse. Primum exponam, quid Stoicis videatur; deinde tunc dicere sententiam audebo.
2 Placet nostris, quod bonum est, corpus esse, quia quod bonum est, facit: quidquid facit, corpus est. Quod bonum est, prodest. Faciat autem aliquid oportet, ut prosit; si facit, corpus est. Sapientiam bonum esse dicunt; sequitur, ut necesse sit illam corporalem quoque dicere.
3 At sapere non putant eiusdem condicionis esse. Incorporale est et accidens alteri, id est sapientiae; itaque nec facit quidquam nec prodest.
3 Quid ergo? inquit, non dicimus, bonum est sapere? Dicimus referentes ad id, ex quo pendet, id est ad ipsam sapientiam.
4 Adversus hos quid ab aliis respondeatur, audi, antequam ego incipio secedere et in alia parte considere. Isto modo, inquiunt, nec beate vivere bonum est. velint nolint, respondendum est beatam vitam bonum esse, beate vivere bonum non esse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme