Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 19

3 Inbecillus est primo omnis adfectus. Deinde ipse se concitat et vires, dum procedit, parat; excluditur facilius quam expellitur. Quis negat omnis adfectus a quodam quasi naturali fluere principio? Curam nobis nostri natura mandavit, sed huic ubi nimium indulseris, vitium est. voluptatem natura necessariis rebus admiscuit, non ut illam peteremus, sed ut ea, sine quibus non possumus vivere, gratagrata Windhaus and cod. Velz.; gratia or gratiora MSS. nobis illius faceret accessio; suo veniat iure, luxuria est.
3 Ergo intrantibus resistamus, quia facilius, ut dixi, non recipiuntur quam exeunt. Aliquatenus, inquis, dolere, aliquatenus timere permitte; sed illud aliquatenus longe producitur nec ubi vis, accipit finem.
4 Sapienti non sollicite custodire se tutum est, et lacrimas suas et voluptates ubi volet sistet; nobis quia non est regredi facile, optimum est omnino non progredi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme