Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 19

1 Utrum satius sit modicos habere adfectus an nullos, saepe quaesitum est. Nostri illos expellunt, Peripatetici temperant. Ego non video, quomodo salubris esse aut utilis possit ulla mediocritas morbi. Noli timere; nihil corum eorum, quae tibi non vis negari, eripio. Facilem me indulgentemque praebebo rebus, ad quas tenetis et quas aut necessarias vitae aut utiles aut iucundas putas; detraham vitium. Nam cum tibi cupere interdixero, velle permittam, ut eadem illa intrepidus facias, ut certiore consilio, ut voluptates ipsas magis sentias; quidni ad te magis perventurae sint, si illis imperabis, quam si servies?
2 Sed naturale est, inquis, ut desiderio amici torquear; da iusda ius Lipsius; datus BA. lacrimis tam iuste cadentibus. Naturale est opinionibus hominum tangi et adversis contristari; quare mihi non permittas hunc tam honestum malae opinionis metum?
2 Nullum est vitium sine patrocinio; nulli non initium verecundum est et exorabile, sed ab hoc latius funditur. Non obtinebis, ut desinat, si incipere permiseris.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme