Book 19
17
At felicem illum homines et divitem vocant et consequi optant, quantum ille possidet. Fateor. Quid ergo? Tu ullos esse condicionis peioris existimas quam qui habent et miseriam et invidiam? Utinam qui divitias optaturi essent, cum divitibus deliberarent! Utinam honores petituri cum ambitiosis et summum adeptis dignitatis statum! Profecto vota mutassent, cum interim illi nova suscipiunt,suscipiunt codd., Gruter; suspiciunt BA. cum priora damnaverint. Nemo enim est, cui felicitas sua, etiam si cursu venit, satis faciat. Queruntur et de consiliis et de processibus suis maluntque semper quae reliquerunt.
18
Itaque hoc tibi philosophia praestabit, quo equidem nihil maius existimo: numquam te paenitebit tui. Ad hanc tam solidam felicitatem, quam tempestas nulla concutiat, non perducent te apte verba contexta et oratio fluens leniter. Eant, ut volent, dum animo compositio sua constet, dum sit magnus et opinionum securus et ob ipsa, quae aliis displicent, sibi placens, qui profectum suum vita aestimet et tantum scire se iudicet, quantum non cupit quantum non timet. Vale.