Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 19

14 Nec apud Graecos tragicos desunt, qui lucro innocentiam, salutem, opinionem bonam mutent. Sine me vocari pessimum, utut Hense; simul ut MSS. dives vocer. An dives, omnes quaerimus, nemo, an bonus. Non quare et unde, quid habeas, tantum rogant. Ubique tanti quisque, quantum habuit, fuit. Quid habere nobis turpe sit quaeris? Nihil. Aut dives opto vivere aut pauper mori. Bene moritur, quisquis moritur dum lucrum facit. Pecunia, ingens generis humani bonum, Cui non voluptas matris aut blandae potest Par esse prolis, non sacer meritis parens; Tam dulce si quid Veneris in vultu micat, Merito illa amores caelitum atque hominum movet.
15 Cum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronuntiati essent, totus populus ad eiciendum et actorem et carmen consurrexit uno impetu, donec Euripides in medium ipse prosilivit petens, ut expectarentexspectarent Muretus; spectarent BA. viderentque, quem admirator auri exitum faceret. Dabat in illa fabula poenas Bellerophontes, quas in sua quisque dat.
16 Nulla enim avaritia sine poena est, quamvis satis sit ipsa poenarum. O quantum lacrimarum, quantum laborum exigit! Quam misera desiderat esse, quam misera e partis est! Adice cotidianas sollicitudines, quae pro modo habendi quemque discruciant. Maiore tormento pecunia possidetur quam quaeritur. Quantum damnis ingemescunt, quae et magna incidunt et videntur maiora! Denique ut illis fortuna nihil detrahat, quidquid non adquiritur, damnum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme