Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 19

6 Non statim, cum haec legeris, hoc tibi occurret, hunc esse, qui solutis tunicis in urbe semper incesserit? Nam etiam cum absentis Caesaris partibus fungeretur, signum a discincto petebatur. Hunc esse qui inin later MSS.; om. BA. tribunali, in rostris, in omni publico coetu sic apparuerit, ut pallio velaretur caput exclusis utrimque auribus, non aliter quam in mimo fugitivi divitis solent? Hunc esse, cui tunc maxime civilibus bellis strepentibus et sollicita urbe et armata comitatus hic fuerit in publico spadones duo, magis tamen viri quam ipse? Hunc esse, qui uxorem milliens duxi, cum unam habuerit? Haec verba tam improbe structa, tam neglegenter abiecta, tam contra consuetudinem omnium posita ostendunt mores quoque non minus novos et pravos et singulares fuisse.
7 Maxima laus illi tribuitur mansuetudinis, pepercit gladio, sanguine abstinuit nec ulla alia re, quid posset, quam licentia ostendit; hanc ipsam laudem suam corrupit istis orationis portentosissimae deliciis.
8 Apparet enim mollem fuisse, non mitem. Hoc istae ambages compositionis, hoc verba transversa, hoc sensus miri,miri Buecheler; mihi BA. magni quidem saepe, sed enervati dum exeunt, cuivis manifestum facient. Motum illi felicitate nimia caput.
8 Quod vitium hominis esse interdum, interdum temporis solet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme