Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 19

4 Sed ipsum illud cadere non habet in se mali quidquam, si exitum spectes, ultra quem natura neminem deiecit. Prope est rerum omnium terminus, prope est, inquam, et illud, unde felix eicitur, et illud, unde infelix emittitur; nos utraque extendimus et longa spe ac metu facimus.
4 Sed si sapis, omnia humana condicione metire; simul et quod gaudes et quod times, contrahe. Est autem tanti nihil diu gaudere, ne quid diu timeas.
5 Sed quare istuc malum adstringo? Non est quod quicquam timendum putes. Vana sunt ista, quae nos movent, quae attonitos habent. Nemo nostrum quid veri esset, excussit, sed metum alter alteri tradidit; nemo ausus est ad id, quo perturbabatur, accedere et naturam ac bonum timoris sui nosse. Itaque res falsa et inanis habet adhuc fidem, quia non coarguitur.
6 Tanti putemus oculos intendere; iam apparebit, quam brevia, quam incerta, quam tuta timeantur. Talis est animorum nostrorum confusio, qualis Lucretio visa est: Nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis In tenebris metuunt, ita nos in luce timemus. Quid ergo? Non omni puero stultiores sumus qui in luce timemus?
7 Sed falsum est, Lucreti, non timemus in luce; omnia nobis fecimus tenebras. Nihil videmus, nec quid noceat nec quid expediat; tota vita incursitamus nec ob hoc resistimus aut circumspectius pedem ponimus. vides autem, quam sit furiosa res in tenebris impetus. At mehercules id agimus, ut longius revocandi simus, et cum ignoremus, quo feramur, velociter tamen illo, quo intendimus, perseveramus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme