Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 19

4 Quomodo Maecenas vixerit notius est, quam ut narrari nunc debeat, quomodo ambulaverit, quam delicatus fuerit, quam cupierit videri, quam vitia sua latere noluerit. Quid ergo? Non oratio eius aeque soluta est quam ipse discinctus? Non tam insignita illius verba sunt quam cultus, quam comitatus, quam domus, quam uxor? Magni vir ingenii fuerat, si illud egisset via rectiore, si non vitasset intellegi, si non etiam in oratione difflueret. videbis itaque eloquentiam ebrii hominis involutam et errantem et licentiae plenam.After plenam BA give Maecenas de cultu suo; an interpolation (Gruter). See Summers in C.Q. ii. 170 ff., and O. Hense, p. 548 (ed. of 1914), for a discussion of the quoted passages.
5 Quid turpius amne silvisque ripa comantibus? vide ut alveum lintribus arent versoque vadovado later MSS.; vada BA. remittant hortos. Quid? Si quis feminae cinno crispat et labris columbatur incipitque suspirans, ut cervice lassa fanantur nemoris tyranni. Inremediabilis factio rimantur epulis lagonaque temptant domos et spe mortem exigunt. Genium festo vix suo testem. Tenuisve cerei fila et crepacem molam Focum mater aut uxor investiunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme